monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 196

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 196
Vir qui secundum modum feminae cum alio viro peccaverit, amare contra Deum peccat, et contra coniunctionem illam qua Deus masculum et femi am coniuxit. Unde etiam ambo coram Deo polluti, nigri, atque luxuriosi; horribiles ac molesti Deo et hominibus, et rei mortis apparent; quia contra Creatorem suum, creaturam quae in ipsis est destituunt. Quomodo? Deus virum et feminam coniunxit, scilicet hoc quod forte et infirmum erat simul copulavit, ut alterum ab altero sustentaretur.